CASIA

CASIA
I.
CASIA
Scythiae extra Imaum regio. Ptol.
II.
CASIA
apud Virg. Ecl. 2. v. 49. ubi de Naide sertum nectente,
Tum casia atque aliis intexens suavibus herbis
Mollia luteola pingit vaccima calthâ.
Et Georgic. l. 4. v. 30.
Haec circum casiae virides et olentia late
Serpylla ------ ------
herba est, apibus grata, quam in alvaribus earum seri scribit Plin. l. 12. c. 19. et illis pro pabulo ministrandam, Virgilius, loc. cit. aliique agricolationis Scriptores, praecipiunt. Hyginus κνέωρον vocat, quô nomine proprie vocabatur folium thymelaeae, cum qua proin hanc casiam eudem Salmas. facit. Nomen ei an ab odore Casiae tromatis; an quia similiter gustara os et guttur accenderet; an potius, quod prope casas rusticorum in alveariis apum sereretur? Cum Aethiopico certe aromate, quam Graeci κασίαν vocant, cuiusque Virgilius meminit Georgic. l. 2. v. 466.
Alba nec Assyriô fucatur lana venenô:
Nec casiâ liquidi corrumpitur usus olivi.
nihil commune habet: neque casia, sed casiotis dicenda fuisset, si a casiae odore vel similitudine nomen fuisset nacta. Casia autem haec aromatica, alias Casia Fistula, item Fistula simpliciter Latinis, σύριγξ Graecis, frutex est Galeno, adeo non diversus a Cinnamomo, ut saepe illam in hoc transire, et optimam Casiam non multum differre a cinnamomo, scribat de Antidotis l. 1. e quo loco colligit Salmasius, eiusdem fruticis recisa summa sarmenta fuisse Veterum cinnamomum; corticem vero exemptum, paratum et in tubulos fistulares complicatum, veram et genuinam casiam. Et quidem tria cubita amplitudine non superate Casiae fruticem, nec surculos cinnamomi maximi palmô fuisse maiores, tradit idem Ibid. ubi et colorem cinnamomi leucophaeum, in caeruleum quadancenus vergentem; optimae casiae vero purpureum, ἔγκιῤπ῾ον et ἐμπόρφυρον: porro odorem in cinnamomo omnium odorum, qui bene olent, flagrantissimum; in casia, ἀραματίζοντα quidem, sed tenum levemque esse, addit. Sed et prerium cinnamomi immane quantum superâsse Casiae pretium; ut cuius optima libra non darius emeretur, quam denariis quinquatinta, cum cinnamomo olim in libras pretium essent denarii mille, testatur Plinius. Nempe tantum dicrimen inter surculos guit et corticem eiusdem arboris. Hodie Canella dicitur, ut supra vidimus. Plura vero apud Salmas. ad Solin. ubi de Casiae speciebus ac nominibus variis, de Casia Aromatica, Daphnitide, Cathartbica seu Solutiva, Lignea seu Xylocasia, de Casia tandem Vulgari seu hodierna, multis agit, p. 540. et 1304. ac seqq. Inter munera sepulchralia, Casia quoque memoratur Martinal, l. 11. Epigr. 55. in Zolium,
Unguenta, et casias, et olentem funera myrrham
Thuraque de medio semicremata rogo.
Et quae de Stygio rapuisti cinnama lecto, etc.
Et l. 10. Epigr. 97. de Numa,
Dum levis arsurâ struitur Libitina papyro
Dum myrrham et casiam flebilis uxor emit.
Aromata nempe istusmodi rogo inici et ossibus cineribusque urnae datis, misceri solebant, ut idem innuit, l. cit. Epigr. 26. v. 5. Vide quoque supra, in voce Aromata, item Cais Mais, ac infra Cinnamomum, Dophnis inful. Kezia, quod uni ex filiabus Hiobi ab hoc aromate fuit nomen, Xylobalsamum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • casia — (Del lat. casĭa, y este del gr. κασία). 1. f. Bot. Arbusto de la India, de la familia de las Papilionáceas, de unos cuatro metros de altura, con ramas espinosas, hojas compuestas y puntiagudas, flores amarillas y olorosas, y semillas negras y… …   Diccionario de la lengua española

  • Cäsĭa — (C. Rob. Br.), Pflanzengattung aus der Familie der Liliaceae Anthericeae, 6. Kl. 1. Ordn. L. Arten: größtentheils in Neuholland, z.B. C. vittata, Rob. Br., aus Neusüdwales, ausdauernd, bei uns im Kalthause …   Pierer's Universal-Lexikon

  • casia — CASÍA s. v. scorţişoară. Trimis de siveco, 13.09.2007. Sursa: Sinonime …   Dicționar Român

  • casia — (Del lat. cassia < gr. kasia, canela.) ► sustantivo femenino 1 BOTÁNICA Planta arbustiva o herbácea de flores generalmente amarillas, que se cultiva en zonas litorales de clima benigno. (Cassia.) 2 BOTÁNICA Vaina y pulpa purgante del fruto de… …   Enciclopedia Universal

  • Casia, S. — S. Casia, (3. März), wird bei Migne als Martyrin von Thessalonich aufgeführt, die im Jahre 304 unter Diokletian gemartert wurde. (Mg.) …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Rita de Casia — Saltar a navegación, búsqueda Rita de Casia Ilustración medieval más antigua de Santa Rita Nacimiento 1381 Roccaporena …   Wikipedia Español

  • Gens Casia — La gens Cassia ( Familia Casia ) fue una familia romana de gran antigüedad. La gens fue originariamente patricia, pero todos los miembros que aparecen en épocas posteriores fueron plebeyos. El primero de los Casios que obtuvo el consulado fue… …   Wikipedia Español

  • Ley Terencia Casia frumentaria — La Ley Terencia Casia frumentaria fue promulgada en 73 a. C. por los cónsules romanos Marco Terencio Varrón Lúculo y Gayo Casio Longino. Las leyes frumentarias tenían como objetivo bajar el precio del trigo para que sea accesible a… …   Wikipedia Español

  • CINNAMOMUM — Graece Κιννάμωμον, quasi κίνναμον ἄμωμον, Latinis Cinnamomum quoque, et Cinnamum, de quo multa fabulose tradit Antiquitas, uti vidimus; Garciae ab Horto idem cum casia est: infimâ aetate Graeci Latinique Imperii cum κανέλᾳ illud quoque… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CANELLA — apud Myrepsum, Gall. Canelle, vox recentioris aevi, cinnamomum Veterum notare creditur haud paucis; sed Veteres omnes cinnamum a casia statuunt diversum: atqui casia veterum hodierna Canella est, quod nomen ipsum aperte ostendit. Casiam enim… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”